Convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala. Malevoli sunt, qui etiam cum benedicunt, quantum in corde eorum est maledicunt. Dicis alicui, Esto christianus: Sis christianus, sed tu. Bonam rem dixit, sed non illi imputatur quod dixit, sed quo animo dixit: quomodo imputatum est et Judaeis, quando ille ex caeco nato factus est videns: cum eum premerent insultationibus et urgerent, ait illis, Numquid et vos discipuli ejus vultis esse? Et illi maledixerunt ei. Hoc ait evangelista: Maledixerunt ei dicentes, Tu sis discipulus ejus 71Joan. IX, 27, 28 . Illis maledicentibus, Dominus benedixit: fecit quod illi dixerunt, retribuit autem illis quod maledixerunt. Convertantur retrorsum, et revercantur, qui volunt mihi mala. Sunt autem alii non boni qui bona volunt, et ipsi cavendi. Quomodo enim illi maledicunt, et dicunt bona nostra, sed malo animo; sic multi mala nostra bono animo. Hoc dico, Qui dixerit tibi, Tu sis christianus, bonum tuum dicit malo animo: qui autem dixerit tibi ita, Te melior nemo; si in factis malis, quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur 72Psal. X, 3; mala tua dicit laudans. Quomodo ille bona tua dicebat maledicens, sic iste mala tua benedicens: sed utrumque genus hostis fuge, utrumque cave. Ille saevit, iste blanditur; uterque malus: ille iracundus est, et iste in laude subdolus; ille reprehensor est, iste laudator: sed et ille in reprehensione inimicus est, et ille in laude subdolus. Cave utrumque, contra utrumque ora. Qui enim oravit, Convertantur retrorsum, et confundantur qui volunt mihi mala, respexit ad aliud genus dolose malevolum, et falso benedicum: Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi, Euge, euge. Laudant falso: Magnus vir, bonus vir, litteratus, doctus, sed quare christianus? Ea tua laudant, quae nolles laudari: illud reprehendunt unde gaudes. Sed si forte dicis: Quid in me laudas, o homo, quia vir bonus, quia vir justus sum? Si hoc putas, Christus me hoc fecit, ipsum lauda. At ille: Absit; noli tibi injuriam facere, tu te ipse talem fecisti. Confundantur, qui dicunt mihi, Euge, euge. Et quid sequitur? Exsultent et jucundentur omnes qui te quaerunt, Domine. Non quaerunt me, sed quaerunt te: non mihi, Euge, euge dicunt; sed in te me gloriari vident, si quid habeo gloriae. Qui enim gloriatur, in Domino glorietur 73I Cor. I, 31. Exsultent et jucundentur omnes qui te quaerunt, Domine, et dicant semper: Magnificetur Dominus. Quia etsi ex peccatore fit justus, da gloriam illi qui justificat impium 74Rom. IV, 5. Sive ergo peccator sit, laudetur qui ad indulgentiam vocat: sive quis jam ambulet in via justitiae, laudetur qui ad coronam vocat. Semper magnificetur Dominus, ab his qui diligunt salutare tuum.