TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Holocausta etiam pro delicto non petisti: tunc dixi, Ecce venio. Numquid exponendum est, Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi? Holocausta etiam pro delicto non petisti: quae petebat antea. Tunc dixi, Ecce venio. Tempus est ut veniant quae promittebantur, quia auferuntur ea per quae promittebantur. Et vere, fratres mei, attendite illa ablata, haec impleta. Det mihi modo gens judaica sacerdotem. Ubi sunt sacrificia illorum? Certe perierunt, certe ablata sunt nunc. Numquid tunc reprobaremus ea? Reprobamus modo: quia si modo velis facere, intemporale est, non est opportunum, non congruit. Adhuc promittis, jam accepi. Remansit illis quiddam quod celebrent, ne omnino sine signo remanerent. Cain enim major frater, qui occidit minorem fratrem, accepit signum, ne quis eum occideret, sicut scriptum est in Genesi: Posuit Deus Cain signum, ut nemo eum occideret. Proinde et ipsa gens judaea manet. Omnes gentes subditae juri romano, in jus romanum confluxerunt, superstitiones communicaverunt; postea inde coeperunt per gratiam Domini nostri Jesu Christi separari: illa vero sic mansit cum signo suo, cum signo circumcisionis, cum signo azymorum sic mansit: non est occisus Cain, non est occisus, habet signum suum. Maledictus est a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris ejus de manu ejus. Ille enim fudit sanguinem, non excepit: ille fudit, alia terra excepit: et ab ea terra quae os aperuit et excepit, ille maledictus est: et ipsa terra quae ore excepit sanguinem, Ecclesia est. Ab hac ergo ille maledictus est. Et ille sanguis clamat de terra ad me. De hac enim terra dixit Dominus, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 35Gen. IV, 15, 10 . Clamat, inquit, ad me de terra. Clamat ad Dominum: sed surdus est qui sanguinem fudit, quia non bibit. Illi ergo ita sunt, tanquam Cain cum signo. Sacrificia vero quae ibi fiebant, ablata sunt; et quod eis remansit ad signum Cain, jam perfectum est, et nesciunt. Agnum occidunt, azyma comedunt: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ecce agnosco agnum occisum, quia immolatus est Christus. Quid de azymis? Itaque, inquit, diem festum celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et malignitatis: ostendit quid sit vetus, vetus farina est, acuit: sed in azymis sinceritatis et veritatis 36I Cor. V, 7, 8 . In umbra remanserunt, solem gloriae ferre non possunt: jam nos in luce sumus, tenemus corpus Christi, tenemus sanguinem Christi. Si habemus novam vitam, cantemus canticum novum, hymnum Deo nostro. Holocausta pro delicto non petisti: tunc dixi, Ecce venio.

Notes

  1. 35. Gen. IV, 15, 10
  2. 36. I Cor. V, 7, 8