[vers. 11.] Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum: cum destiterint sperare in divitiis et in aliis hujus saeculi blandimentis. Quaerentem quippe animam ubi figat spem, cum ab hoc mundo avellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei: nam nomen ipsum Dei nunc usquequaque vulgatum est; sed cognitio nominis est, cum ille cognoscitur cujus est nomen: non enim nomen propter se nomen est, sed propter id quod significat. Dictum est autem, Dominus nomen est illi 32Jerem. XXXIII, 2 . Quapropter qui se libenter Deo famulum subdit, cognovit hoc nomen. Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum. Item Dominus dicit ad Moysen: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Misit me qui est 33Exod. III, 14 . Sperent ergo in te qui cognoscunt nomen tuum: ne sperent in his rebus quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil habentes nisi, erit, et fuit; quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum; exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore. In Dei autem natura non erit aliquid, quasi nondum sit; aut fuit, quasi jam non sit: sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. Desinant igitur sperare et diligere temporalia, et se ad aeternam spem conferant, qui cognoscunt nomen ejus qui dixit: Ego sum qui sum, et de quo dictum est: Misit me qui est. Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Qui eum quaerunt, jam transeuntia et moritura non quaerunt: nemo enim potest duobus dominis servire 34Matth. VI, 24.