TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 55-58.] Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. In tabernaculis, inquit, Gentium habitare fecit tribus Israel. Quod spiritualiter sic melius disserendum puto, ut ad coelestem gloriam, unde peccantes angeli ejecti atque dejecti sunt, per Christi gratiam subvehamur. Illa enim generatio prava et amaricans, quoniam istis beneficiis corporalibus non ponebat tunicam vetustatis, tentaverunt adhuc et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt: et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum: pacto enim quodam et placito dixerunt, Omnia quae locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus 104Exod. XIX, 8 . Notandum sane quod ait, quemadmodum patres eorum: cum per totum Psalmi textum tanquam de hominibus eisdem loqui videretur, apparet tamen nunc de illis dici qui jam erant in terra promissionis, et patres eorum dictos qui in eremo amaricaverunt.

Notes

  1. 104. Exod. XIX, 8