TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Et scitote quoniam admirabilem fecit Dominus sanctum suum: quem, nisi eum quem suscitavit ab inferis, et in coelo ad dexteram collocavit? Increpatur ergo genus humanum, ut ad eum se tandem ab hujus mundi amore convertat. Sed si quem movet conjunctio superaddita, quod ait, Et scitote, facile est ut in Scripturis animadvertat hujus locutionis genus familiare esse illi linguae qua Prophetae locuti sunt. Nam saepe invenis ita coeptum: Et dixit Dominus ad illum, Et factum est verbum Domini ad illum. Quae junctura conjunctionis, cum sententia non praecesserit cui sequens annectatur, mirabiliter fortassis insinuat prolationem veritatis in voce cum ea visione quae fit in corde esse conjunctam. Quanquam hic dici possit, quod superior sententia, Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? ita posita est ac si diceretur, Nolite diligere vanitatem, et quaerere mendacium; quo ita posito, rectissima locutione sequitur: Et scitote quoniam admirabilem fecit Dominus sanctum suum. Sed interpositum diapsalma vetat istam cum superiore conjungi: sive enim hebraeum verbum sit, sicut quidam volunt, quo significatur Fiat; sive graecum, quo significatur intervallum psallendi, ut psalma sit quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium; ut quemadmodum sympsalma dicitur vocum copulatio in cantando, ita diapsalma disjunctio earum, ubi quaedam requies disjunctae continuationis ostenditur: sive ergo illud, sive hoc, sive aliud aliquid sit, certe illud probabile est, non recte continuari et conjungi sensum, ubi diapsalma interponitur.