TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cantatur enim de Christo; quod evidenter ibi apparet, quia illic scriptum est: ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Quis est enim sponsus, nisi cui desponsata est illa virgo ab Apostolo, cui timet caste castus sponsi amicus, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et hujus virginis sponsae Christi sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo 13II Cor. XI, 3 In hoc ergo Domino et Salvatore nostro Jesu Christo posita est magna et plena gratia, de qua dicit apostolus Joannes: Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate 14Joan. I, 14 . Hanc gloriam coeli enarrant: coeli, sancti sunt; elevati a terra, portantes Dominum. Quanquam gloriam Christi coelum etiam quodammodo narravit: quando narravit? quando nato eodem Domino stella nova quae nunquam videbatur apparuit. Sed tamen sunt veriores et sublimiores coeli, de quibus consequenter ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum, nisi coelorum? quorum ergo, nisi Apostolorum? Ipsi enarrant nobis gloriam Dei, positam in Christo Jesu, per gratiam in remissionem peccatorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per sanguinem ipsius 15Rom. III, 23. Quia gratis, ideo gratia; non est enim gratia, si non gratuita. Quia nihil boni ante feceramus, unde talia dona mereremur; magis quia non gratis inferretur supplicium, ideo gratis praestitum est beneficium: nihil praecesserat in meritis nostris, nisi unde damnari deberemus. Ille autem non propter nostram justitiam, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 16Tit. III, 5. Haec est, inquam, gloria Dei: hanc coeli enarraverunt. Haec est, inquam, gloria Dei, non tua: nihil enim boni fecisti, et tamen tantum bonum accepisti. Si ergo pertines ad gloriam quam coeli enarraverunt, dic Domino Deo tuo: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me 17Psal. LVIII, 11 : praevenit enim te; utique praevenit, quia nihil in te boni invenit. Praevenisti supplicium ejus superbiendo: ille praevenit supplicium tuum peccata delendo. Tanquam enim ex peccatore justificatus, ex impio pius factus, ex damnato in regnum assumptus, dic Domino Deo tuo: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 18Psal. CXIII secund. 1 . Dicamus, Non nobis: quibus enim si quasi nobis? Dicamus, inquam, Non nobis, quia si ita faceret sicut nobis, nonnisi poenas infligeret nobis. Non nobis, sed nomini suo det gloriam: quia non secundum iniquitates nostras fecit nobis 19Psal. CII, 10. Non ergo nobis, Domine, non nobis: repetitio confirmatio est. Non nobis, Domine, sed nomini tuo da gloriam: hoc illi noverant coeli, qui enarraverunt gloriam Dei.

Notes

  1. 13. II Cor. XI, 3
  2. 14. Joan. I, 14
  3. 15. Rom. III, 23
  4. 16. Tit. III, 5
  5. 17. Psal. LVIII, 11
  6. 18. Psal. CXIII secund. 1
  7. 19. Psal. CII, 10