TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 4.] Acuerunt linguas suas sicut serpentes.» Si adhuc quaeris hominem, aspice similitudinem. In serpente maxime astutia est et dolus nocendi; propterea etiam serpit. Non enim vel pedes habet, ut ejus vestigia cum venit audiantur. In ejus itinere velut lenis est tractus, sed non est rectus. Ita ergo repunt et serpunt ad nocendum, habentes occultum venenum et sub leni contactu. Et ideo sequitur: «Venenum aspidum sub labiis eorum.» Ecce est illud sub labiis; ut aliud sub labiis, aliud in labiis advertamus. Quos etiam aperte manifestat alio loco, ubi dicit, «Qui loquuntur pacem cum proximo suo; mala autem in cordibus suis» 11Psal. XXVII, 3 .

Notes

  1. 11. Psal. XXVII, 3