TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 8.] Quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam.» Cruciati sunt enim in persecutionibus, et multi defecerunt. Et quia de captivitate persecutionis dixit, «Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra:» occurrit multos defecisse et multos periclitatos esse; et tanquam in mediis tribulationibus persecutionum emissa est vox precantis, «Quoniam ad te, Domine, oculi mei.» Non curo quid minentur qui circumstant; «Ad te, Domine, oculi mei.» Plus figo oculum meum in promissis tuis, quam in minis eorum. Novi quid pro me passus sis, quid mihi promiseris: «Ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam.»