TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers 6.] Judicabit in gentibus.» Sed nunc, «Pro occultis;» erit enim et judicium manifestum: «Judicabit in gentibus.» Modo enim fit, «Periit memoria eorum cum strepitu.» In ipso psalmo est, «Pro occultis: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet; paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit orbem terrarum in aequitate.» Ibi dictum est, «Increpasti» «gentes, et periit impius; nomen eorum aelesti in aeternum» 68Psal. IX, 6-9 : hoc occulte agitur. «In die» ergo «irae suae conquassavit reges. Judicabit in gentibus.» Quomodo? Audi quod sequitur: «Replebit ruinas.» Modo sic judicat in gentibus, ut repleat ruinas: nam quando in fine judicaverit, damnabit ruinas. «Replebit ruinas:» quas ruinas? Quisquis a nomine ejus timuerit, cadet: cum ceciderit, evertetur quod erat, ut aedificetur quod non erat. «Judicabit in gentibus, replebit ruinas.» Quisquis contumax es in Christum, casuram turrem in altum erexisti. Bonum est ut teipsum dejicias, humilis reddaris, sedentis ad dexteram Patris pedibus provolvaris, ut fiat in te ruina construenda. Nam si permanes in mala altitudine, tunc dejicieris, quando non aedificaberis. Etenim de talibus dicit in alio loco Scriptura, «Destrue eos, et non aedificabis eos» 69Psal. XXVII, 5 . Procul dubio non diceret de quibusdam, «Destrue eos, et non aedificabis eos;» nisi quosdam ita destrueret, ut aedificaret. Quod fit hoc tempore, cum Christus in gentibus ita judicat, ut repleat ruinas. «Conquassabit capita super terram multa.» Hic, «super terram,» in hac vita, «conquassabit capita multa.» De superbis humiles facit: et audeo dicere, fratres mei, utile est capite quassato hic humiliter ambulare, quam capite erecto in judicium aeternae mortis incidere. Multa capita conquassabit ruinas faciendo, sed replendo aedificabit.

Notes

  1. 68. Psal. IX, 6-9
  2. 69. Psal. XXVII, 5