Quod autem gratia sua sibi aedificet hunc locum, non meritis eorum praecedentibus ex quibus eum aedificat, vide quid sequatur: Qui educit compeditos in fortitudine. Solvit enim gravia vincula peccatorum, quibus impediebantur ne ambularent in via praeceptorum: educit autem eos in fortitudine, quam ante ejus gratiam non habebant. Similiter amaricantes qui habitant in sepulcris: id est omni modo mortuos, occupatos in operibus mortuis. Hi enim amaricant resistendo justitiae: nam illi compediti forsitan volunt ambulare, nec possunt; Deumque precantur ut possint, eique dicunt: De necessitatibus meis educ me 26Psal. XXIV, 17 . A quo exauditi, gratias agunt dicentes: Disrupisti vincula mea 27Psal. CXV, 17 . Isti autem amaricantes qui habitant in sepulcris, in eo genere sunt quod alio loco Scriptura significat, dicens: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 28Eccli. XVII, 26 . Unde est illud: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit 29Prov. XVIII, 3 . Aliud est enim desiderare, aliud oppugnare justitiam; aliud a malo liberari velle, aliud mala sua defendere potius quam fateri: utrosque tamen gratia Christi educit in fortitudine. Qua fortitudine, nisi ut adversus peccatum usque ad sanguinem certent? Ex utroque enim genere fiunt idonei quibus construatur locus sanctus ejus; illis solutis, illis resuscitatis. Quia et mulieris, quam alligaverat satanas per decem et octo annos, jubendo vincula solvit 30Luc. XIII, 16; et Lazari mortem clamando superavit 31Joan. XI, 43, 44. Qui fecit haec in corporibus, potest mirabiliora facere in moribus, et facere unius modi habitare in domo: educens compeditos in fortitudine; similiter amaricantes qui habitant in sepulcris.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 26. Psal. XXIV, 17
- 27. Psal. CXV, 17
- 28. Eccli. XVII, 26
- 29. Prov. XVIII, 3
- 30. Luc. XIII, 16
- 31. Joan. XI, 43, 44