TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Et panis cor hominis confirmat.» Quid est hoc, fratres? Quasi coegit intelligi de quo pane diceret. Panis enim iste visibilis stomachum confirmat, ventrem confirmat: est alius panis qui cor confirmat, quia panis est cordis. Jam enim dixerat de pane superius, «Ut educat panem de terra,» sed non dixerat qualis panis sit ille. «Et vinum laetificat cor hominis.» Videtur jam dicere de spirituali vino; nam id laetificat cor hominis. Sed adhuc putetur de vino isto dici, quia ebrii quasi laeti corde videntur apparere. Utinam laetentur, et non rixentur. Dicis mihi: Quid laetius ebrio? Imo quid insanius ebrio? quid plerumque iracundius? Est ergo vinum quod vere laetificat cor, et non novit aliud nisi laetificare cor. Sed ne putes hoc quidem de spirituali vino debere accipi, de illo pane autem non; quod et ipse spiritualis sit, exposuit et ipsum: «Et panis,» inquit, «cor hominis confirmat.» Ergo sic accipe de pane, quomodo accipis de vino; intus esuri, intus siti: «Beati» enim «qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur» 158Matth. V, 6 . Panis ille justitia est, vinum illud justitia est: veritas est, veritas Christus est 159Joan. XIV, 6 . «Ego sum,» inquit, «panis vivus, qui de coelo descendi» 160Id. VI, 41 ; et, «Ego sum vitis, vos sarmenta» 161Id. XV, 5 . «Et panis cor hominis confirmat.»

Notes

  1. 158. Matth. V, 6
  2. 159. Joan. XIV, 6
  3. 160. Id. VI, 41
  4. 161. Id. XV, 5