TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Quoniam alieni insurrexerunt adversum me. Qui alieni? Nonne ipse David Judaeus erat de tribu Juda? Ipse autem locus Ziph ad tribum Juda pertinebat, Judaeorum erat. Quomodo ergo alieni? Non civitate, non tribu, non cognatione, sed flore. Nam vis nosse alienos istos? In alio psalmo filii alieni dicti sunt, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et enumerat florem Ziphaeorum: Quorum filii eorum velut novellae constabilitae in juventute sua: filiae eorum compositae et ornatae, sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Sed vide Ziphaeos, vide ad tempus florentes. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Merito filii alieni. Tu quid, latens inter Ziphaeos? Beatus populus cujus Dominus Deus ipsius 22Psal. CXLIII, 7-15 . Ex hoc affectu haec oratio mittitur ad aures Domini, cum dicitur: Auribus percipe verba oris mei; quoniam alieni insurrexerunt adversum me.

Notes

  1. 22. Psal. CXLIII, 7-15