TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? O corpus Christi sancta Ecclesia, omnia ossa tua dicant: Domine, quis similis tibi? Et si carnes persecutioni cesserunt, ossa dicant: Domine, quis similis tibi? De justis enim dictum est: Diligit Dominus omnia ossa eorum, unum ex illis non confringetur (Psal. XXXIII, 21) . Quam multis justis in persecutione ossa confracta sunt? Postremo, justus ex fide vivit 37Rom. I, 17, et Christus justificat impium 38Id. IV, 5. Quomodo autem justificat, nisi credentem et confitentem? Quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 39Id. X, 10. Ergo et ille latro, quamvis ex latrocinio ductus ad judicem, et a judice in crucem, tamen in ipsa cruce justificatus est: corde credidit, ore confessus est. Neque enim injusto et non jam justificato diceret Dominus: Hodie mecum eris in paradiso 40Luc. XXIII, 43 : et tamen ossa ejus confracta sunt. Nam quando ventum est ut corpora deponerentur causa imminentis sabbati, inventus est Dominus jam exanimis, et non sunt ossa ejus comminuta 41Joan. XIX, 33. Illi autem qui vivebant, ut deponerentur, confracta eis sunt crura, ut hoc dolore mortui possent sepeliri. Numquid unius latronis qui perseveravit impius in cruce, confracta sunt ossa, et non etiam illius qui corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem? Ubi est ergo hoc quod dictum est, Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur 42Psal. XXXIII, 21 ; nisi quia ossa dicuntur in corpore Domini omnes justi, firmi corde, fortes, nullis persecutionibus et tentationibus cedentes ad consentiendum malo? Et unde possent nullis tentationibus cedere, nisi cum persecutores dixerint, Ecce ille deus, ecce qualis ille deus: veniat ille, liget tibi: ecce est hic nescio quis in monte magnus sacerdos: forte ideo pauper es, quia non te adjuvat ille deus; supplica illi, et adjuvat: forte ideo aegrotas, quia illi non supplicas; supplica illi, et convalesces: forte ideo filios non habes; supplica illi, et habebis. Hic vero si in corpore Domini de ossibus est, repellit omnes istas voces, et dicit: Domine, quis similis tibi? Da, si vis dare, et in hac vita, quod quaero: si autem non vis, tu esto vita mea, quem semper quaero. Hinc ad te libera fronte exeam, si alium adoravero, et te offendero? Cras forte moriturus sum, qua fronte te videbo? Magna misericordia ipsius, et monuit ut bene vivamus, et diem nobis novissimum mortis nostrae abscondit, ne nobis de futuro aliquid promittamus. Facio hodie, et vivo: cras non facio. Quid si te non invenit eras? Dic ergo inter ossa Christi: Domine, quis similis tibi? Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?

Notes

  1. 37. Rom. I, 17
  2. 38. Id. IV, 5
  3. 39. Id. X, 10
  4. 40. Luc. XXIII, 43
  5. 41. Joan. XIX, 33
  6. 42. Psal. XXXIII, 21