TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quanta tamen iste Idithun pertulerit in hac terra, et in hac nocte, et quomodo habuerit quodammodo transiliendi necessitatem, impingentibus atque pungentibus deorsum tribulationibus, ut necesse fuerit transilire, intentissime audiamus. Negavit consolari anima mea . Tantum taedium hic me occupavit, ut contra omnem consolationem clauderet se anima mea. Huic tali unde taedium? Fortasse quia vinea grandinata est, aut quia olea non provenit, aut quia vindemia a pluvia intercepta est. Unde huic taedium? Audi hoc ex alio psalmo. Ipsius enim et ibi vox est: Taedium detinuit me, a peccatoribus relinquentibus legem tuam 15Psal. CXVIII, 53 . Tanto ergo taedio de hujusmodi malo affectum se iste dicit, ut negaret consolari anima ipsius. Prope absorbuerat eum taedium, tristitiaque eum omnino irreparabiliter merserat; negat se consolari. Quid igitur restabat?

Notes

  1. 15. Psal. CXVIII, 53