TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 132.] Denique iste adhuc petit. Os quidem aperuit, et attraxit spiritum; sed adhuc ad Patrem pulsat, et quaerit: bibit, sed quanto suavius sensit, tanto ardentius adhuc sitit. Audi verba sitientis: «Respice,» inquit, «in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum:» id est, secundum judicium quod in eos fecisti, qui diligunt nomen tuum; quoniam ut diligerent te, prius dilexisti eos. Sic enim Joannes apostolus ait, «Nos diligimus,» inquit, «Deum:» et velut causa quaereretur, quae nos diligere fecit; adjunxit, «Quoniam ipse prior dilexit nos» 441I Joan. IV, 19 .

Notes

  1. 441. I Joan. IV, 19