Psalmus gratiae Dei et justificationis nostrae nullis praecedentibus meritis nostris, sed praeveniente nos misericordia Domini Dei nostri, commendatus maxime ore apostolico, sicut praecedens hunc psalmum lectio omnibus intimavit, a nostra tenuitate susceptus est cum Vestra Charitate tractandus. Unde primum infirmitatem meam orationibus vestris commendo, sicut dicit Apostolus, ut detur mihi sermo in apertione oris mei 2Ephes. VI, 19 , sic loqui vobis, quemadmodum et mihi dicere periculosum non sit, et vobis audire salutare sit. Anceps enim animus humanus, et fluctuans inter confessionem infirmitatis et audaciam praesumptionis, plerumque hinc atque inde contunditur, et ita impellitur ut ei in quamlibet partem cadere praecipitium sit. Si enim se infirmitati propriae omni ex parte donaverit, et in hanc cogitationem se inclinaverit, ut dicat, quia misericordia Dei omnibus peccatoribus, in quibuslibet peccatis perseverantibus, tantum credentibus quia Deus liberat, Deus ignoscit, ita in fine parata est ut nemo pereat fidelium iniquorum; id est, nemo pereat eorum qui sibi dicunt, Quidvis faciam, quibuslibet facinoribus et flagitiis inquiner, quantumlibet peccem, liberat me Deus misericordia sua, quia credidi in eum. Qui ergo dicit neminem perire talium, cogitatione mala inclinatur in impunitatem peccatorum; et Deus ille justus, cui cantatur misericordia et judicium 3Psal. C, 1, non sola misericordia, sed et judicium, invenit hominem male de se praesumentem, et ad interitum suum misericordia Dei abutentem, et necesse est ut damnet. Talis itaque cogitatio praecipitat hominem: qua quisque territus, si se in audaciam quamdam praesumptionis erexerit, et de suis viribus justitiaque praesumpserit, et proposuerit animo implere justitiam, et omnia quae praecipiuntur in Lege ita facere ut in nullo offendat, atque in potestate sua se habere vitam suam, ut omnino nusquam labatur, nusquam deficiat, nusquam titubet, nusquam caliget, sibique hoc tribuat, et potentatui voluntatis suae: etiam si forte impleverit omnia quae justa videntur coram oculis hominum, ita ut nihil inveniatur in vita ejus, quod possit reprehendi ab hominibus, ipsam praesumptionem jactationemque superbiae damnat Deus. Quid igitur fit, si se homo justificaverit, et de justitia sua praesumpserit? Cadit. Si considerans et cogitans infirmitatem suam et praesumens de misericordia Dei, neglexerit vitam suam mundare a peccatis suis, et se omni gurgite flagitiorum demerserit; et ipse cadit. Praesumptio de justitia, quasi dextera est: cogitatio impunitatis peccatorum, quasi sinistra est. Audiamus vocem Dei dicentem nobis: Ne declines in dexteram aut sinistram 4Prov. IV, 27 . Ne praesumas ad regnum de justitia tua, ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Ab utroque te revocat praeceptum divinum; et ab illa altitudine, et ab ista profunditate. Illuc si ascenderis, praecipitaberis; hac si lapsus fueris, demergeris. Ne, inquit, declines in dexteram aut sinistram. Iterum dico quod breviter fixum omnes animo teneatis: Ne praesumas ad regnum de justitia tua, ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Respondebis: Quid ergo faciam? Psalmus iste docet nos: quo perlecto atque tractato, arbitror adjuvante misericordia Domini, visuros nos viam vel ubi jam ambulemus, vel quam tenere debeamus. Unusquisque pro modulo suo audiat; et sicut sibi conscius fuerit, ita vel doleat corrigendus, vel gaudeat approbandus. Si se deviasse invenerit, redeat ut in via ambulet: si se in via invenerit, ambulet ut perveniat. Nemo sit superbus extra viam, nemo piger in via.