TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10, 11.] Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. Hoc jam non expositorem, sed contemplatorem desiderat; imo non solum laetantium fidelium, sed etiam infidelium gementium infertur aspectibus: nisi fortasse quaerendum est quid dictum sit, dona adducent. Ea quippe adduci solent, quae ambulare possunt. Numquidnam ergo de immolandis victimis dici potuit? Absit ut talis oriatur in diebus ejus justitia. Sed ista dona quae adducenda praedicta sunt, homines mihi videntur significare, quos in societatem Ecclesiae Christi regum adducit auctoritas; quamvis reges etiam persequentes dona adduxerint, non scientes quid facerent sanctos martyres immolando.