«Montes gestierunt velut arietes:» fideles dispensatores verbi veritatis sancti Apostoli, sancti Evangelii praedicatores. «Et colles velut agni ovium.» Hi sunt quibus dicitur, «In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui:» hi sunt quibus dicitur, «Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo» 20I Cor. IV, 15, 14 : hi sunt de quibus dicitur, «Afferte Domino filios arietum» 21Psal. XXVIII, 1 . Attendite per omnes terras, qui nostis ista mirari, et gaudere atque cantare Domino Deo vestro; attendite ista compleri per omnes gentes, quae ante tam longa tempora figurate gesta atque praedicta sunt.