TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18.] Vespere, et mane, et meridie, enarrabo, et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Evangeliza tu, noli tacere tu quod accepisti, vespere, de praeteritis; mane, de futuris; meridie, de sempiternis. Ideo ad id quod ait, vespere, pertinet quod enarrat: ad id quod ait, mane, pertinet quod annuntiat: ad id quod ait, meridie, pertinet quod exauditur vox ejus. Finis enim in meridie est, sed unde non declinatur in occasum. In meridie enim lux excelsa est, splendor sapientiae, fervor dilectionis. Vespere, et mane, et meridie. Vespere Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione: enarro vespere patientiam morientis, annuntio mane vitam resurgentis, orabo ut exaudiat meridie sedens ad dexteram Patris; exaudiet vocem meam qui interpellat pro nobis 54Rom. VIII, 34. Quanta hujus securitas, quanta consolatio, quanta refectio a pusillanimitate et tempestate, contra malos, contra iniquos et foris et intus, et in his qui foris sunt, cum fuissent intus!

Notes

  1. 54. Rom. VIII, 34