TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 1, 2.] Benedic, anima mea, Dominum.» Omnium nostrum anima dicat, una facta in Christo. «Domine Deus meus, magnificatus es nimis.» Unde magnificatus es? «Confessionem et decorem induisti.» Confitemini, ut decoremini, ut induat vos. «Circumamictus lucem sicut vestimentum.» Circumamictus Ecclesiam suam; quia ipsa facta est lux in illo, quae prius erat tenebrae in se, dicente Apostolo: «Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino» 85Ephes. V, 8 . «Extendens coelum sicut pellem:» vel tam facile quam tu pellem, si tam facile sit, tanquam ad litteram accipias: vel auctoritatem Scripturarum intelligamus distentam per totum mundum nomine pellis; quia mortalitas in pelle significatur, dispensata est autem nobis omnis auctoritas Scripturarum divinarum per homines mortales, quorum jam mortuorum fama distenditur.

Notes

  1. 85. Ephes. V, 8