TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Ideo sequitur: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Nulli vacat audire in tribulatione. Attendite cum vobis bene est; audite cum vobis bene est: discite, cum tranquilli estis, sapientiae disciplinam, et verbum Dei ut cibum colligite. Quando enim quisque in tribulatione est, prodesse illi debet quod securus audivit. Et enim in rebus prosperis mandat tibi Deus misericordiam suam, si ei fideliter servieris; quia liberat te de tribulatione; sed non tibi declarat ipsam misericordiam, quam tibi per diem mandavit, nisi per noctem. Cum venerit ipsa tribulatio, tunc adjutorio te non deserit: ostendit tibi verum fuisse quod tibi per diem mandavit. Etenim scriptum est quodam loco: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis, sicut nubes pluviae in tempore siccitatis 34Eccli. XXXV, 26 . In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Non tibi ostendit quia subvenit tibi, nisi venerit tibi tribulatio, unde eruaris ab illo qui tibi per diem promisit. Ideo admonemur imitari formicam 35Prov. VI, 6. Sicut enim prosperitas saeculi significatur die, adversitas saeculi significatur nocte: ita alio modo prosperitas saeculi significatur aestate, adversitas saeculi significatur hieme. Et quid facit formica? Per aestatem colligit, quod ei per hiemem prosit. Ergo cum est aestas, cum bene est vobis, cum tranquilli estis, audite verbum Domini. Unde enim fieri potest ut in hac tempestate saeculi hujus sine tribulatione totum hoc mare transeatis? unde fieri potest? cui hoc hominum contigit? Si contigit alicui, plus metuenda est ipsa tranquillitas. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit.

Notes

  1. 34. Eccli. XXXV, 26
  2. 35. Prov. VI, 6