TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13.] Occurrebat autem, Si propter peccata homo tenebatur a diabolo, numquidnam Christo qui eruit egenum a potente, peccata placuerunt? Absit: sed, Parcet ipse inopi et pauperi; id est, peccata dimittet humili, et non de suis meritis confidenti, aut de sua virtute salutem speranti, sed indigenti gratia Salvatoris sui. Cum autem addidit, Et animas pauperum salvas faciet, utrumque adjutorium gratiae commendavit; et quod est in remissionem peccatorum, cum ait, Parcet pauperi et inopi; et quod est in participatione justitiae, cum addidit, Et animas pauperum salvas faciet. Nemo enim sibi est idoneus ad salutem, quae salus est perfecta justitia, nisi Dei adjuvet gratia; quia plenitudo Legis non est nisi charitas, quae non a nobis existit in nobis, sed diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 60Rom. V. 5.

Notes

  1. 60. Rom. V. 5