Benedicamus ergo Dominum, et laudemus eum qui rigat montes de superioribus suis. Inde veniet irrigatio ad terram, inde et humilia satiabuntur: sequitur enim, «De fructu operum tuorum satiabitur terra.» Quid est, «De fructu operum tuorum?» Nemo glorietur in operibus suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur 129I Cor. I, 31 . Gratia tua satiatur, cum satiatur: non dicat meritis suis datam gratiam fuisse. Si gratia dicitur, gratis datur: si operibus redditur, merces redditur 130Rom. IV, 4, 5 . Gratis ergo accipe, quia impius justificaris. «De fructu operum tuorum satiabitur terra.»