[vers. 26.] Apud te laus meas: non enim laudem meam quaero, quia tu mihi es laus, qui in sancto habitas, et jam sanctum te deprecantem exaudis, laus Israel. In Ecclesia magna confitebor tibi: in Ecclesia orbis terrarum confitebor tibi. Vota mea reddam coram timentibus eum: sacramenta corporis et sanguinis mei reddam coram timentibus eum.