[«vers.» 7, 8.] Jam tu procede, et dic ratiocinationibus illis tuis bonis, et quasi acutis et subtilibus, quia tu pascis; et dic: Famelicus potest pascere? id est, peccator potest dare sanctum? Famelicus potest pascere? languidus potest sanare? ligatus potest solvere? Ista sunt veluti magna et subtilia, quibus decipiunt imperitos. Claudat illis os psalmus iste: «Dantem» «escam esurientibus.» Ecce nihil a te exspecto; Deus «dat escam esurientibus.» Quibus esurientibus? Omnibus. Quid est, omnibus? Omnibus animalibus, omnibus hominibus ipse dat escam; et nullam escam servat dilectis suis? Si habent aliam famem, habent et aliam escam. Quaeramus primo famem ipsorum, et inveniemus escam ipsorum: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» 27Ibid., 6 . Famelici Dei esse debemus: ante januam conspectus illius in orationibus mendicemus; ipse «dat escam esurientibus.» Quid est quod te, haeretice, jactas quia tu solvis, tu erigis, tu illuminas? Videlicet quia tu liberatus jam es, et tu stas, et tu lumen es? Absit. Superius attende: «Nolite confidere in principes, et in filios hominum, a quibus non est salus.» Non ipsi dant salutem. Ergo recedant haeretici de medio. «Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos;» id est, eos qui caeci sunt facit sapientes. Optime per hanc sententiam exposuit nobis omnes superiores: ne forte cum dixisset, «Dominus solvit compeditos,» ad illos compeditos referremus, qui forte propter aliquam noxam ligantur ferro a dominis suis; quia autem dixit, «Erigit elisos,» occurreret nobis aliquis, aut offendens et cadens, aut equo lapsus. Est alius casus, sunt aliae compedes; quomodo sunt aliae tenebrae et alia lux. In eo quod dixit, «Sapientes facit caecos;» noluit dicere, Illuminat caecos, ne et hoc carnaliter intelligeres; sicut illuminatus est a Domino, cujus oculos luto de sputo facto inunxit, et salvum eum fecit 28Joan. IX, 6, 7 : ne tale aliquid sperares, cum de spiritualibus loquitur, ostendit quamdam lucem sapientiae, qua illuminantur caeci. Ergo quomodo illuminantur caeci luce sapientiae, sic solvuntur compediti, sic eriguntur elisi. Unde sumus ergo compediti? unde elisi? Corpus nostrum ornamentum nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus. Quae sunt compedes nostrae? Mortalitas ipsa. Audi apostolum Paulum, quia et ipse adhuc in hac peregrinatione compeditus erat. Quanta peragravit compeditus iste! Non illi fuerunt graves compedes; cum ipsis compedibus toto orbi Evangelium praedicavit: spiritus charitatis rapuit compedes, et circuivit quantum potuit. Sed tamen quid ait? «Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo.» Quid est, «dissolvi?» A compedibus mortalitatis. Et tamen misericordia adhuc volebat esse in compedibus, propter alios compeditos, quibus ministraret: «Manere,» inquit, «in carne, necessarium propter vos» 29Philipp. I, 23, 24 . «Dominus» ergo «solvit compeditos,» id est, ex mortalibus immortales facit. «Dominus erigit elisos.» Quare elisi sunt? Quia erecti erant. Quare eriguntur? Quia humiliati sunt. Cedidit atque elisus est Adam: ille cecidit, Christus descendit. Quare descendit qui non cecidit, nisi ut levaretur qui cecidit? «Dominus sapientes facit caecos; Dominus diligit justos.» Ideo facit judicium injuriam accipientibus.