[vers. 1.] Hunc psalmum sicut vobiscum cum exsultatione cantavimus, ita nobiscum cum attentione consideretis peto. Cantatur enim de sanctis nuptiis, de sponso et sponsa, de rege et plebe, de Salvatore et de his qui salvandi sunt. Qui cum veste nuptiali venit ad nuptias, gloriam quaerens sponsi, non suam, non solum libenter audit, quod solet esse etiam hominum spectacula quaerentium, non facta exhibentium; sed etiam mandat cordi, quod non ibi vacet, sed germinet, erumpat, crescat, perficiatur, assumatur. Oportet enim nos esse, quibus hoc cantetur, filios Core, quod habet titulus Psalmi. Erant enim isti quidam homines: verumtamen omnis inscriptio Litterarum divinarum aliquid innuit intelligentibus, et non tantum auditorem, verum etiam cognitorem desiderat. Interrogamus enim vim hebraici verbi, quid sit Core: et, sicut se interpretationes habent omnium verborum in Scriptura positorum, renuntiatur nobis, filios Core interpretari filios Calvi. Quod nomen non ad irrisionem accipiatis, ne inveniamur in sensu puerili, quales pueros legimus in libro Regnorum, insultantes Elisaeo sancto prophetae, et clamantes post ipsum: Ascende calve, ascende calve. Tales enim pueros stulte garrulos, et in suam perniciem maledicentes, exeuntes de silva bestiae comederunt 1IV Reg. II, 23, 24. Hoc scriptum est, et ubi sit scriptum commemoravimus: qui meminerunt, recognoscant; qui non meminerunt, legant; qui non legerunt, credant. Quod ergo illud factum figuravit in futurum, non nos debet apprehendere. Significati sunt enim in illis pueris stulti homines, habentes ignorantiae sensum; quales nos non vult esse Apostolus, ubi dicit: Nolite pueri esse mentibus (I Cor. XIV, 20) . Et quia Dominus invitaverat nos ad imitationem puerorum, quando ante se parvulum posuit, et ait, Nisi quis fuerit ut puer iste, non intrabit in regnum coelorum 2Matth. XVIII, 2, 3 ; ibi quoque Apostolus cautus, ubi revocat a mente puerili, vocat rursus ad imitationem puerilem: Nolite, inquit, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis 3I Cor. XIV, 20 . Quem delectat imitari puerum, non delectet imperitia, sed innocentia. Illi vero ex imperitia insultabant sancto Dei calvo, et clamabant post eum: Calve, calve. Factum est ut a bestiis consumerentur: et figuraverunt homines in eadem mente puerili stulte irridentes quemdam calvum; quia in Calvariae loco crucifixus est. Possessi sunt ergo tales velut a bestiis, hoc est a daemonibus, a diabolo et angelis ejus, qui operatur in filiis diffidentiae. Tales pueri erant, qui ante sacratum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si filius Dei est, descendat de cruce 4Matth. XXVII, 33, 39, 40 . Hujus nos filii sumus, quia filii sponsi sumus: et nobis inscriptus est psalmus iste, cujus titulus dicitur, Filiis Core, pro his quae commutabuntur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. IV Reg. II, 23, 24
- 2. Matth. XVIII, 2, 3
- 3. I Cor. XIV, 20
- 4. Matth. XXVII, 33, 39, 40