TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quis est ergo populus qui longe a sanctis factus est in tituli inscriptionem? Ipse titulus ostendat nobis populum istum. Scriptus est enim quidam titulus in dominica passione, quando Dominus crucifixus est: erat ibi titulus inscriptus, hebraice, graece, et latine, Rex Judaeorum; tribus linguis tanquam tribus testibus titulus approbatus, quia in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum 5Deut. XIX, 15. Istum titulum cum legissent Judaei, indignati sunt, et dixerunt ad Pilatum: Noli scribere, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit se regem esse Judaeorum. Ipsum dixisse scribe, dixerunt; non hoc esse quod dixit. Sed quia verum est in alio psalmo, In tituli inscriptionem ne corrumpas 6Psal. LVI, 1 , respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi: tanquam dicens, Non corrumpo veritatem, etsi vos diligitis falsitatem. Quia ergo in maledicto isto indignati sunt Judaei, dicentes, Nos non habemus regem nisi solum Caesarem 7Joan. XIX, 15-22 , de tituli offensione longe facti sunt a sanctis. Propinquent sanctis, et agglutinentur sancto qui regem Christum agnoscunt et habere concupiscunt: longe fiant a sanctis qui contradicentes titulo respuerunt regem Deum, et elegerunt regem hominem. Omnis ergo populus humano regno delectatus, respuens in se regnare Dominum, quo regnante ita quisque subjectus est, ut regnet et ipse cupiditatibus suis, omnis ergo populus talis longe est a sanctis. Nolite itaque, fratres, in solis Judaeis hoc advertere. Data sunt quidem in illis quasi primitiva exempla, ut in illo populo eluceret quod omnis homo caveret. Aperte illi regem Christum recusaverunt, et regem Caesarem elegerunt. Est quidem et Caesar rex homo hominibus ad humana, sed alius rex est ad divina; alius rex ad vitam temporalem, alius ad aeternam; alius rex terrenus, alius rex coelestis: rex terrenus sub rege coelesti, rex coelestis super omnia. Non ergo illi quia dixerunt se habere Caesarem regem, peccaverunt; sed quia regem Christum habere noluerunt. Et modo multi Christum regem in coelo sedentem et ubique regnantem habere nolunt: et ipsi sunt qui tribulant nos. Contra tales iste psalmus confirmat nos. Necesse est enim ut tales patiamur usque in finem: quos non pateremur, nisi nobis expediret. Omnis enim tentatio probatio est, et omnis probationis effectus habet fructum suum. Quia homo plerumque etiam sibi ipsi ignotus est: quid ferat, quidve non ferat, ignorat; et aliquando praesumit se ferre quod non potest, et aliquando desperat se posse ferre quod potest: accedit tentatio quasi interrogatio, et invenitur homo a seipso; quia latebat et seipsum, sed artificem non latebat. Proinde Petrus praesumpsit nescio quid quod in illo nondum erat, usque ad mortem se cum Domino Jesu Christo esse perseveraturum: vires suas Petrus ignorabat, sed Dominus noverat. Respondit minus idoneum qui fabricaverat, qui etiam fabricato a se vires idoneas daturus erat, quid nondum dederat, sciebat; ille qui nondum acceperat, nesciebat: accessit tentatio; negavit, flevit, accepit 8Luc. XXII, 33-62. Cum ergo nesciamus quid petamus tanquam non habentes, et unde gratias agamus tanquam accipientes, opus est semper tentationibus et tribulationibus erudiri in isto saeculo; sed tribulari non possumus, nisi ab eis qui longe fiunt a sanctis. Longinquitatem istam, fratres, intelligite cordis esse, non corporis. Fit enim plerumque ut qui corpore longe peregrinatur a te, conjunctus sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans juxta te, conjunctus sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans juxta te, ex eo quia diligit mundum, cum tu diligas Deum, longe sit a te.

Notes

  1. 5. Deut. XIX, 15
  2. 6. Psal. LVI, 1
  3. 7. Joan. XIX, 15-22
  4. 8. Luc. XXII, 33-62