TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 2.] Stantes erant pedes nostri in atriis» «Jerusalem.» Ecce habes domum Domini, si quaerebas quid sit domus Domini. In illa domo Domini laudatur qui condidit domum: ipse deliciae omnium habitantium in domo; ipse sola spes hic, et res ibi. Ergo qui currunt, quid debent cogitare? Quasi ibi jam sint, et ibi stent. Magnum enim est ibi stare inter Angelos, et non deficere. Qui enim inde lapsus est, in veritate non stetit 2Joan. VIII, 44 . Quicumque non sunt lapsi, in veritate stant: et ille stat, qui Deo fruitur; qui autem se frui voluerit, cadit. Quis autem se frui vult? Qui superbus est. Ideo ille qui semper stare volebat in atriis Jerusalem, «In lumine tuo,» inquit, «videbimuss lumen;» non, in lumine meo: et, «Apud te,» inquit, «fon vitae;» non, apud me. Et quid adjecit? «Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, non potuerunt stare» 3Psal. XXXV, 10, 12, 13 . Si ergo illi non potuerunt stare, quia superbi fuerunt; humiliter ascende, ut dicas, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Cogita qualis ibi futurus sis; et quamvis adhuc in via sis, hoc tibi pone ante oculos, quasi ibi stes, quasi jam inter Angelos indeficiens gaudeas, et fiat in te quod dictum est, «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» 4Psal. LXXXIII, 5 . «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Cujus Jerusalem? Solet enim dici et ista Jerusalem; sed ista Jerusalem umbra est illius. Et quid magnum est stare in ista Jerusalem, quando ista Jerusalem stare non potuit, quae in ruinam conversa est? Hoc ergo pro magno Spiritus sanctus ex inflammato corde amantis hujus eloquitur, quia dicit, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem?» nonne illa est Jerusalem, cui dixit Dominus, «Jerusalem, Jerusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te» 5Matth. XXIII, 37 ? Quid magnum ergo iste concupiscebat, stare inter illos qui interficiebant Prophetas, et lapidabant missos ad se? Absit ut de ista Jerusalem sic cogitet qui sic amat, qui sic ardet, qui sic vult pervenire ad illam Jerusalem matrem nostram 6Galat. IV, 26 , de qua dicit Apostolus, «aeternam in coelis» (II Cor, V, 1) .

Notes

  1. 2. Joan. VIII, 44
  2. 3. Psal. XXXV, 10, 12, 13
  3. 4. Psal. LXXXIII, 5
  4. 5. Matth. XXIII, 37
  5. 6. Galat. IV, 26