«Visitabo,» inquit, «in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo.» A quo? Ab illo scilicet David cui talia promisi, quem unxi in oleo sancto meo prae participibus suis 49Psal. XLIV, 8 . Agnoscitis eum a quo non disperget Deus misericordiam suam? Ne quis forte sollicitus dicat, Quandoquidem Christum dicit, a quo se misericordiam suam non dispersurum esse confirmat, quid ergo peccator? Numquid enim hoc dixit. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis? «Visitabo,» inquit, «in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum.» Exspectabas ad securitatem tuam, «Misericordiam vero meam non dispergam ab» eis. Et quidem hoc nonnulli codices habent, sed emendatiores non habent: tamen et qui hoc habent, nihil ab re habent. Quomodo enim a Christo misericordiam suam non dispergit? Numquid ipse Salvator corporis vel in terra vel in coelo peccavit; qui sedet ad dexteram ejus, et interpellat pro nobis 50Rom. VIII, 34 ? A Christo tamen: sed a membris ejus, a corpore ejus quod est Ecclesia. Sic enim pro magno dicit quod ab illo non dispergat misericordiam suam, quasi non agnoscimus unigenitum Filium qui est in sinu Patris: non enim pro persona sua ibi computatur homo, sed una persona est Deus et homo. Ergo ab eo non dispergit misericordiam suam, cum a membris ejus, cum a corpore ejus non dispergit misericordiam suam, in quo et ipse in terra persecutiones patiebatur, cum jam sederet in coelo; et de coelo clamabat, «Saule, Saule,» non, Quid persequeris servos meos; non, Quid persequeris sanctos meos; non, Quid persequeris discipulos meos: sed, «Quid me persequeris» 51Act. IX, 4 ? Sicut ergo, cum eum sedentem in coelo nemo persequeretur, clamavit, «Quid me persequeris?» cum caput membra sua cognosceret, et a compage corporis sui caput charitas non separaret: sic, cum misericordiam suam non dispergit ab eo, a nobis utique non dispergit, qui sumus membra ejus et corpus ejus. Nec ideo tamen debemus securi peccare, et perverse nobis polliceri quoniam quidquid fecerimus, non perimus. Sunt enim quaedam peccata et quaedam iniquitates de quibus quidem disserere atque definire aut impossibile nobis est, aut, si jam esset possibile, certe tempori longum esset. Nemo enim potest dicere esse se sine peccato; quia si dixerit, mentietur: «Si» enim «dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est» 52I Joan. 1, 8 . Ergo unusquisque pro peccatis suis necessario flagellatur; sed ab eo, si christianus est, Dei misericordia non dispergitur. Plane si in tantas ieris iniquitates, ut repellas a te virgam verberantis, si repellas manum flagellantis, et de disciplina Dei indigneris, et fugias a Patre caedente, et nolis eum patrem pati, quia non parcit peccanti; tu te alienasti ab haereditate, ipse te non abjecit: nam si maneres flagellatus, non remaneres exhaeredatus. «Misericordiam vero,» inquit, «meam non aispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea.» Ad hoc enim non dispergetur misericordia liberantis, ne noceat veritas vindicantis.