Intenderunt arcum, rem amaram. Arcum dicit insidias. Qui enim gladio cominus pugnat, aperte pugnat: qui sagittam mittit, fallit ut feriat. Prius enim sagitta percutit, quam venire ad vulnus praevideatur. Sed quem laterent insidiae cordis humani? numquid et Dominum nostrum Jesum Christum, qui non opus habebat ut ei testimonium quisquam perhiberet de homine? Ipse enim sciebat quid esset in homine, sicut evangelista testatur 16Joan. II, 25. Tamen audiamus eos, et intueamur eos quasi nesciente Domino facere quod moliuntur. Intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittarent in abscondito immaculatum. Quod dixit, Intenderunt arcum; hoc est, in abscondito; quasi fallentes insidiis. Nostis enim quibus dolis id egerint; quemadmodum discipulum ei cohaerentem pecunia corruperint, ut sibi traderetur 17Matth. XXVI, 14, 15; quomodo falsos testes procuraverint; quibus insidiis et dolis egerint, ut sagittarent in abscondito immaculatum. Magna iniquitas! Ecce de abscondito venit sagitta quae immaculatum ferit, qui nec tantum habebat maculae, quantum potest pungi a sagitta. Agnus quippe immaculatus, totus immaculatus, semper immaculatus; non cui maculae ablatae sint, sed qui maculas nullas contraxerit. Nam fecit multos immaculatos donando peccata; ipse immaculatus non habendo peccata. Ut sagittent in abscondito immaculatum.