TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Universae viae Domini misericordia et veritas . Quas autem vias docebit eos, nisi misericordiam qua placabilis, et veritatem qua incorruptus est? Quorum unum praebuit donando peccata, alterum merita judicando. Et ideo universae viae Domini, duo adventus Filii Dei, unus miserantis, alter judicantis. Pervenit ergo ad eum tenens vias ejus, qui nullis meritis suis se liberatum videns, deponit superbiam, et deinceps cavet examinantis severitatem, qui clementiam subvenientis expertus est. Requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus: intelligunt enim Dominum misericordem primo adventu, et secundo judicem, qui mites et mansueti requirunt testamentum ejus, cum sanguine suo nos in novam vitam redemit; et in Prophetis atque Evangelistis testimonia ejus.