TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Justitia tua sicut montes Dei: judicia tua sicut abyssus multa. Qui sunt montes Dei? Qui dicti sunt nubes, ipsi sunt et montes Dei: magni praedicatores, montes Dei. Et quomodo, quando oritur sol, prius luce montes vestit, et inde lux ad humillima terrarum descendit: sic quando venit Dominus noster Jesus Christus, prius radiavit in altitudinem Apostolorum, prius illustravit montes, et sic descendit lux ejus ad convallem terrarum. Et ideo quodam loco dicit in psalmo: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sed noli putare, quia ipsi montes tibi dabunt auxilium: accipiunt enim quod dent, non de suo dant. Et si remanseris in montibus, non erit firma spes tua: sed in illo qui illuminat montes spes tua et praesumptio tua debet esse. Auxilium autem veniet tibi de montibus, quia Scripturae per montes tibi ministratae sunt, per magnos praedicatores veritatis: sed noli in illis figere spem tuam. Audi quid dicat consequenter: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Quid ergo? Montes tibi dant auxilium? Non: audi sequentia: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram 22Psal. CXX, 1, 2 . De montibus venit auxilium, sed non a montibus. Et a quo? A Domino qui fecit coelum et terram. Erant montes alii, per quos unusquisque cum duceret navim, naufragium faceret. Emerserunt enim principes haeresum, et montes erant. Arius mons erat, Donatus mons erat. Maximianus modo quasi mons factus est. Multi in istos montes attendentes, et terram desiderantes, cum de fluctibus volunt liberari, ad saxa compulsi sunt, et naufragium in terra fecerunt. A talibus montibus non seducebatur ille qui ait: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montes sicut passer 23Psal. X, 2 ? Nolo sit spes mea in Ario, nolo in Donato: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Discite quantum praesumatis de Deo, et quantum tribuatis hominibus; quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 24Jerem. XVII, 5. Modestissime et humiliter sanctus apostolus Paulus zelans vere Ecclesiam, sed sponso, non sibi, et horrens illos quando voluerunt dicere, Ego sum Pauli, ego Apollo 25I Cor. III, 4 ; suam personam potius assumpsit, quam calcaret et contemneret, ut Christum glorificaret: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis 26Ibid. I, 13 ? Repellit a se, sed ut mittat ad Christum. Non vult a sponsa amari pro sponso nec amicum sponsi. Amici enim sponsi Apostoli. Huic sponso et ille humilis Joannes, qui putabatur Christus, zelabat. Unde ait: Non sum ego Christus, sed qui post me venit, major me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere 27Joan. I, 20; Marc. I, 7 . Vere quia tantum se humilians, ostendit se non esse sponsum, sed amicum sponsi; et ideo ait: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi 28Joan. III, 29 . Et si amicus sponsi mons est, non tamen a se habet lucem mons: sed audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus. De cujus plenitudine? Illius qui erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 29Id. I, 16, 9 . Huic ergo zelabat Ecclesiam et Apostolus dicens: Sic nos existimet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei: hoc est, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sic nos existimet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei 30I Cor. IV, 1 . Sed ne iterum spes tua figatur in montibus et non sit in Deo, audi: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; et: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 31Ibid. III, 6, 7 . Jam ergo dixisti: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: sed quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; dic: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram: et, Justitia tua sicut montes Dei, id est, montes implentur justitia tua.

Notes

  1. 22. Psal. CXX, 1, 2
  2. 23. Psal. X, 2
  3. 24. Jerem. XVII, 5
  4. 25. I Cor. III, 4
  5. 26. Ibid. I, 13
  6. 27. Joan. I, 20; Marc. I, 7
  7. 28. Joan. III, 29
  8. 29. Id. I, 16, 9
  9. 30. I Cor. IV, 1
  10. 31. Ibid. III, 6, 7