TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Utquid me repulisti ? ex illa altitudine fontis intelligentiae incommutabilis veritatis, Utquid me repulisti? Quare gravedine et pondere iniquitatis meae, jam illuc inhians, ad ista dejectus sum? Dicit alio loco ista vox: Ego dixi in ecstasi mea, ubi vidit nescio quid magnum, excessu mentis, Ego dixi in ecstasi mea, Projectus sum a facie oculorum tuorum 39Psal. XXX, 23 . Comparavit enim haec in quibus esset, illis in quae erectus erat, et vidit se longe projectum a facie oculorum Dei, sicut et hic: Utquid me repulisti, et utquid contristatus incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea, tentator ille diabolus, scandalis ubique crebrescentibus, quorum abundantia refrigescit charitas multorum 40Matth. XXIV, 12? Cum videamus fortes Ecclesiae plerumque scandalis cedere nonne dicit corpus Christi: Confringit inimicus ossa mea? Ossa enim fortes sunt, et aliquando ipsi fortes tentationibus cedunt. Haec cum quisque considerat ex corpore Christi, ex voce corporis Christi, nonne clamat: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea? Non carnes meas tantum, sed etiam ossa mea: ut in quibus putabatur esse aliqua fortitudo, videas cedere in tentationibus, ut caeteri infirmi desperent, quando fortes vident succumbere. Quanta ista pericula, fratres mei!

Notes

  1. 39. Psal. XXX, 23
  2. 40. Matth. XXIV, 12