TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 8.] Non est similis tibi in diis, Domine.» Et quid dixit? «Non est similis tibi in diis, Domine.» Fingant sibi deos quos volunt Pagani; adducant fabros argentarios, aurifices, expolitores, sculptores, faciant deos. Quales deos? Oculos habentes, et non videntes 39Psal. CXIII, 5 ; et caetera quae dicit psalmus consequenter. Sed ista non colimus, ait; non colimus, haec signa sunt. Et quid colitis? Aliud aliquid pejus: «Quoniam dii Gentium daemonia» 40Psal. XCV, 5 . Et quid? Nec daemonia, inquiunt, colimus. Plane nihil aliud habetis in templis, nihil aliud implet vates vestros quam daemonium. Sed quid dicitis? Angelos colimus, Angelos habemus deos. Non plane nostis Angelos. Angeli enim unum Deum colunt, nec favent hominibus qui volunt colere Angelos, et non Deum. Nam invenimus honoratos Angelos, prohibentes homines ne se adorarent, sed verum Deum 41Apoc. XIX, 10 . Sed Angelos dicant, homines dicant, quia dictum est, «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes» 42Psal. LXXXI, 6 : «Non est similis tibi in diis, Domine.» Quodlibet aliud cogitet homo, non est simile quod factum est illi qui fecit. Excepto Deo, quidquid aliud est in natura rerum, factum est a Deo. Quantum interest inter eum qui fecit, et illud quod factum est, quis digne cogitet? Iste ergo dixit, «Non est similis tibi in diis, Domine:» quantum autem sit dissimilis Deus, non dixit, quia dici non potest. Intendat Charitas vestra: Deus ineffabilis est; facilius dicimus quid non sit, quam quid sit. Terram cogitas; non est hoc Deus: mare cogitas; non est hoc Deus: omnia quae sunt in terra, homines et animalia; non est hoc Deus: omnia quae sunt in mari, quae volant per aerem; non est hoc Deus: quidquid lucet in coelo, stellae, sol et luna; non est hoc Deus: ipsum coelum; non est hoc Deus: Angelos cogita, Virtutes, Potestates, Archangelos, Thronos, Sedes, Dominationes; non est hoc Deus. Et quid est? Hoc solum potui dicere, quid non sit. Quaeris quid sit? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 43I Cor. II, 9 . Quid quaeris ut ascendat in linguam, quod in cor non ascendit? «Non est similis tibi in diis, Domine; et non est secundum opera tua.»

Notes

  1. 39. Psal. CXIII, 5
  2. 40. Psal. XCV, 5
  3. 41. Apoc. XIX, 10
  4. 42. Psal. LXXXI, 6
  5. 43. I Cor. II, 9