TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1, 2.] Inscribitur enim titulus ejus, Psalmus ipsi David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit aa Bersabee. Bersabee erat mulier uxor aliena. Cum dolore quidem dicimus et tremore, sed tamen Deus noluit taceri quod voluit scribi. Dicam ergo non quod volo, sed quod cogor; dicam non exhortans ad imitationem, sed instruens ad timorem. Hujus mulieris uxoris alienae pulchritudine captus rex et propheta David, ex cujus semine secundum carnem Dominus venturus erat 1Rom. I, 3, adulteravit eam. Hoc in isto psalmo non legitur, sed in titulo ejus apparet; in libro autem Regnorum plenius legitur. Utraque Scriptura canonica est, utrique sine ulla dubitatione a Christianis fides adhibenda est. Commissum atque conscriptum est. Hujus etiam maritum in bello occidendum curavit: homicidio auxit adulterium: et post hoc factum missus est ad eum Nathan propheta, missus a Domino, qui eum argueret de tanto commisso 2II Reg. XI, et XII, 1-14.

Notes

  1. 1. Rom. I, 3
  2. 2. II Reg. XI, et XII, 1-14