TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Tu fecisti omnes terminos terrae. Nonne et ante, quando fundavit terram? Sed quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae? Quomodo, nisi quomodo dicit Apostolus: Gratia autem salvi facti sumus, et hoc non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur? Ergo non erant opera bona Erant; sed quomodo? Gratia Dei. Sequere; videamus. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis 65Ephes. II, 8-10 . Ecce quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae: Tu fecisti omnes terminos terrae. Aestatem et ver tu fecisti ea. Ferventes spiritu aestas est. Tu, inquam, fecisti spiritu ferventes: tu fecisti et novellos in fide; ver est. Aestatem et ver tu fecisti ea. Non glorientur quasi non acceperint: tu fecisti ea.

Notes

  1. 65. Ephes. II, 8-10