[«vers.» 3.] Quid aliud dicit? «Sicut ros Hermon, qui descendit super montes» «Sion.» Hoc voluit intelligi, fratres mei, gratiam Dei esse quod fratres habitant in unum; non ex suis viribus, non ex suis meritis, sed ex illius dono, sed ex illius gratia, sicut ros de coelo. Non enim terra sibi pluit, aut non quidquid genuerit arescit, nisi pluvia desuper descendat. Dicit quodam loco in psalmo: «Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae» 26Psal. LXVII, 10 . Quare dixit «voluntariam?» Quia non meritis nostris, sed illius voluntate. Quid enim boni meruimus peccatores? quid boni meruimus iniqui? Ex Adam Adam, et super Adam multa peccata nascuntur. Quisquis nascitur, Adam nascitur, damnatus de damnato, et addidit male vivendo super Adam. Quid enim boni meruit Adam? Et tamen misericors amavit, et sponsus dilexit, non pulchram, sed ut faceret pulchram. Ergo gratiam Dei dixit rorem Hermon.