TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In isto psalmo commendatur nobis humilitas servi Dei et fidelis, cujus voce cantatur, quod est universum corpus Christi. Saepe enim admonuimus Charitatem vestram, non quasi unius hominis cantantis vocem accipi debere, sed omnium qui sunt in Christi corpore. Et quia in illius corpore sunt omnes, tanquam unus homo loquitur: et ipse est unus qui et multi sunt. Multi enim sunt in seipsis, unus sunt in illo qui unus est. Ipsum est autem etiam templum Dei, de quo dicit Apostolus, «Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos» 1I Cor. III, 17 ; omnes qui credunt in Christum, et sic credunt ut diligant. Hoc est enim credere in Christum, diligere Christum: non quomodo daemones credebant 2Jacobi II, 19 , sed non diligebant; et ideo quamvis crederent, dicebant, «Quid nobis et tibi est, Fili Dei» 3Matth. VIII, 29 ? Nos autem sic credamus, ut in ipsum credamus, diligentes eum, et non dicamus, «Quid nobis et tibi est?» sed dicamus potius, Ad te pertinemus; tu nos redemisti. Omnes ergo qui sic credunt, tanquam lapides sunt vivi, de quibus templum Dei aedificatur 4I Petr. II, 5 ; et tanquam ligna imputribilia, ex quibus arca illa compacta est, quae in diluvio mergi non potuit 5Gen. VI, 14 . Hoc autem templum est, id est ipsi homines, ubi rogatur Deus, et exaudit. Quisquis enim praeter templum Dei oraverit Deum, non exauditur ad illam pacem supernae Jerusalem, etsi exauditur ad quaedam temporalia, quae Deus et Paganis donavit. Nam et ipsi daemones exauditi sunt, ut irent in porcos 6Matth. VIII, 31, 32 . Exaudiri ad vitam aeternam aliud est, nec conceditur nisi ei qui in templo Dei orat. Ille autem in templo Dei orat, qui orat in pace Ecclesiae, in unitate corporis Christi; quod corpus Christi constat ex multis credentibus in toto orbe terrarum: et ideo exauditur, qui orat in templo. Ipse enim orat in spiritu et veritate, qui orat in pace Ecclesiae; non in illo templo ubi figura erat 7Joan. IV, 21-24 .

Notes

  1. 1. I Cor. III, 17
  2. 2. Jacobi II, 19
  3. 3. Matth. VIII, 29
  4. 4. I Petr. II, 5
  5. 5. Gen. VI, 14
  6. 6. Matth. VIII, 31, 32
  7. 7. Joan. IV, 21-24