TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 6-17.] «Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrus tui formidabunt. Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram. Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae. Potabunt omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam. Super illos volatilia coeli inhabitabunt, de medio petrarum dabunt vocem suam. Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Ut educat panem de terra; et vinum laetificat cor hominis. Ut exhilaret faciem in oleo; et panis cor hominis confirmat. Satiabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit. Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum.» Animadvertitis extentum coelum, vultis intellectu ascendere, et ego video. Quam tamen altum sit puto quod mecum consideret Charitas vestra Nam ideo multos versus volui pronuntiare, ut videatis quam alte sint posita sacramenta Dei; ne fastidiamus oblata, ne prompta vilescant, ut semper quaesita etsi cum difficultate, cum majori jucunditate inveniantur. Inter caetera tamen, fratres, quae possunt accipi ad litteram; numquid et hoc quod dictum est, «Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum?» Numquid domus fulicae dux est passerum? aut domus fulicae dux est cedrorum? Et hoc enim ibi est, «Et cedri Libani quas plantavit: illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum.» Et quidem latina locutione, «eorum» cedrorum, non possumus intelligere; cedri enim feminini generis sunt. Fulicae itaque domus quomodo est dux passerum? Hoc enim in ista creatura, quae oculis nostris adjacet, intelligi nullo pacto potest. Fulicas enim aves esse marinas vel stagnenses novimus. Domus fulicae sit nidus fulicae: quomodo ergo domus fulicae dux passerum? Quare quaedam in rebus visibilibus quasi absurda miscet Spiritus sanctus, nisi ut ex eo quod non possumus accipere ad litteram, cogat nos ita spiritualiter quaerere?