[«vers.» 15-17.] Denique post istam totam dispositionem et dispensationem, convertit se Spiritus Dei ad exprobranda et irridenda idola, quae jam irridentur a cultoribus suis: «Idola Gentium argentum et aurum.» Ista omnia Deo faciente, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, qui judicavit plebem suam, et in servis suis advocabitur; quid restat figmentum, nisi ridendum, non adorandum? Idola Gentium dicturus erat fortasse, ut contemneremus ista omnia; dicturus erat idola Gentium, lapides et ligna, gypsum et testam? Non haec dico; vilis materia est: illud quod valde amant, vel quod valde honorant dico, «Idola Gentium argentum et aurum.» Certe aurum est, certe argentum est; numquid quia lucet argentum, lucet aurum, ideo oculos habent et vident? Sic, quomodo argentum est, quomodo aurum est, utile forte avaro, non religioso; imo vero nec avaro utile, sed utile bene utenti, et per ejus erogationem coelestem thesaurum acquirenti: tamen nunc cum ista insensata sint, quid facitis homines de argento et auro deos? Quos deos facitis, nonne videtis quod non videant 54Sap. XV, 15 ? «Oculos habent, et non videbunt»; «aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; os habent, et non loquentur; manus habent, et non operabuntur; pedes habent, et non ambulabunt.» Omnia ista artifex, faber argentarius, aurifex facere potuit, et oculos, et aures, et nares, et os, et manus, et pedes; sed nec lucem oculis, nec auditum auribus, nec vocem ori, nec sensum naribus, nec motum manibus, nec iter pedibus dare potuit.