Ventos quidem intelligimus in figura non absurde animas: non quia ventus est anima, sed quia invisibilis est ventus, quamvis res corporea, corpora impellens, tamen quia humani oculi aciem fugit; est autem anima invisibilis, propterea bene intelligimus animas ventos. Inde est quod et Deus insufflasse dicitur spiritum vitae formato homini; «et factus est homo in animam viventem» 54Gen. II, 7 . Ergo venti, animae in allegoria non absurde accipiuntur. Videte autem ne putetis nominata allegoria, pantomimi aliquid me dixisse. Nam quaedam verba, quoniam verba sunt, et ex lingua procedunt, communia nobis sunt etiam cum rebus ludicris, et non honestis: tamen locum suum habent verba ista in Ecclesia, et locum suum in scena. Non enim ego dixi quod Apostolus non dixit, cum de duobus filiis Abrahae diceret: «Quae sunt,» inquit, «in allegoria» 55Galat. IV, 24 . Allegoria dicitur, cum aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud in intellectu significare. Quomodo dicitur agnus Christus 56Joan. I, 29 : numquid pecus? Leo Christus 57Apoc. V, 5 : numquid bestia? Petra Christus 58I Cor. X, 4 : numquid duritia? Mons Christus 59Dan. II, 35 : numquid tumor terrae? Et sic multa aliud videntur sonare, aliud significare; et vocatur allegoria. Nam qui putat me de theatro dixisse allegoriam, putet et Dominum de amphitheatro dixisse parabolam. Videtis quid faciat civitas ubi abundant spectacula: in agro securius loquerer; quid sit enim allegoria, non ibi forte didicissent homines, nisi in Scripturis Dei. Ergo quod dicimus allegoriam figuram esse, sacramentum figuratum allegoria est. Et quid hic accipimus, «Ascendit super pennas ventorum?» Diximus, bene accipi figurate ventos animas. Pennae ventorum, pennae animarum quae sunt, nisi a quibus sursum attolluntur? Pennae ergo animarum virtutes, bona opera, recte facta. In duabus alis habent omnes pennas; omnia enim praecepta in duobus praeceptis sunt. Quisquis dilexerit Deum et proximum, animam habet pennatam, liberis alis, sancto amore volantem ad Dominum. Quicumque implicatur amore carnali, viscum habet in pennis. Nam si anima non habet alas et pennas, unde ille gemens in tribulationibus dicit: «Quis dabit mihi pennas, sicut columbae?» Et sequitur:» Et volabo, et requiescam» 60Psal. LIV, 7 . Item alio loco: «Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades; si accepero pennas meas sicut columba, et volabo in extrema maris.» Tanquam diceret: Sic possum fugere a facie irae tuae, si accepero pennas ut columba, et volavero in extrema maris. In extrema maris volare, est spem jam praetendere in finem saeculi, quomodo ille qui ait: «Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima» 61Psal. LXXII, 16, 17 . Et quomodo venit in extrema maris, etiam acceptis pennis? «Etenim illuc,» inquit, «manus tua deducet me, et perducet me dextera tua» 62Psal. CXXXVIII, 7-10 . Nam et cum pennis meis casura sum, nisi tu deducas. Ergo alas habent bonas et liberas, et nullo visco obligatas, animae bene operantes praecepta Dei, habentes charitatem de conscientia pura et fide non ficta 63I Tim. I, 5 . Sed quantumvis sint praeditae virtutibus charitatis, quid ad illam dilectionem Dei, qua sunt dilectae, etiam cum visco essent implicatae? Major ergo in nos dilectio Dei, quam nostra in illum. Nostra dilectio pennae nostrae sunt, sed ille «ambulat» et «super pennas ventorum.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 54. Gen. II, 7
- 55. Galat. IV, 24
- 56. Joan. I, 29
- 57. Apoc. V, 5
- 58. I Cor. X, 4
- 59. Dan. II, 35
- 60. Psal. LIV, 7
- 61. Psal. LXXII, 16, 17
- 62. Psal. CXXXVIII, 7-10
- 63. I Tim. I, 5