Quid autem profuerunt miracula, nisi ut timeretur? Quid porro prodesset timor, nisi, «misericors et miserator Dominus escam» daret «timentibus se?» escam quae non corrumpitur, panem qui de coelo descendit 19Joan. VI, 27, 51 , quem nullis meritis dedit. Etenim Christus pro impiis mortuus est 20Rom. V, 6 . Nemo ergo talem escam daret, nisi misericors et miserator Dominus. Quod si tantum dedit huic vitae, si Verbum carnem factum peccator justificandus accepit; quid in futuro saeculo glorificatus accipiet? «Memor» enim «erit in saeculum testamenti sui.» Nec totum dedit qui pignus dedit.