TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Inde est et illud: In qua potestate ista facis? Et ego interrogabo vos unum sermonem; respondete mihi. Et interrogavit de Joanne, unde esset baptismus Joannis, de coelo, an ex hominibus; ut si quid responderent, contra illos esset. Noluerunt dicere, Ex hominibus, timentes homines ne lapidarentur ab eis, eo quod Joannem prophetam haberent: dicere, De coelo plus formidabant, ne faterentur ipsum Christum, quia Joannes praedicaverat Christum. Coarctati utrinque, ex hac parte et ex hac parte, qui parabant objicere crimen responderunt ignorantiam; dixerunt: Nescimus 43Marc. XI, 28-33 . Calumniam enim praeparabant, quando dixerunt, In qua potestate ista facis? ut si diceret, Christus sum, quasi arrogantem, superbum, sacrilegum invaderent. Noluit dicere, Christus sum; sed quaesivit de Joanne, qui dixerat quod ipse esset Christus. Illi non sunt ausi reprehendere Joannem, timentes ne a populo occiderentur: non sunt ausi dicere, Verum dixit Joannes, ne diceretur eis, Credite illi. Obmutuerunt, nescire se dixerunt: jam mordere non valebant. Unde non valebant? Jam occurrit vobis; contriti erant dentes eorum in ore ipsorum.

Notes

  1. 43. Marc. XI, 28-33