TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Insuper, ait, et pecora campi. Nullo modo vacat quod additum est, insuper. Primo, quia pecora campi possunt intelligi et oves et boves; ut si rupium et arduorum locorum pecora caprae sunt, bene intelligantur oves pecora campi. Itaque etiamsi ita positum esset, Oves et boves universas et pecora campi, recte quaereretur quid sibi vellent pecora campi, cum etiam oves et boves hoc possint intelligi; quod vero additum est etiam, insuper, cogit omnino ad nescio quam differentiam cognoscendam. Sed sub hoc verbo quod positum est, insuper, non solum pecora campi, sed etiam volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris, accipiendi sunt. Quae est igitur ista distantia? Veniant in mentem torcularia, habentia vinacia et vinum; et area, continens paleas et frumentum 29Marc. III, 12; et retia, quibus inclusi sunt pisces boni et mali 30Matth. XIII, 47; et arca Noe, in qua et immunda et munda erant animalia 31Gen. VII, 8: et videbis Ecclesias interim hoc tempore usque ad ultimum judicii tempus, non solum oves et boves continere, id est sanctos laicos et sanctos ministros, sed insuper et pecora campi, volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Pecora enim campi congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt. Campus est enim etiam lata via, quae ducit ad interitum 32Matth. VII, 13; et in campo Abel occiditur 33Gen. IV, 8. Quare metuendum est, ne quisque descendens a montibus justitiae Dei, Justitia enim, inquit, tua velut montes Dei 34Psal. XXXV, 7 , latitudines et facilitates voluptatis carnalis eligens, a diabolo trucidetur. Vide nunc etiam volucres coeli, superbos, de quibus dicitur: Posuerunt in coelum os suum 35Psal. LXXII, 9 . Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est 36Psal. XI, 5 Intuere etiam pisces maris, hoc est curiosos qui perambulant semitas maris, id est, inquirunt in profundo hujus saeculi temporalia, quae tanquam semitae in mari tam cito evanescunt et intereunt, quam rursus aqua confunditur, postquam transeuntibus locum dederit vel navibus, vel quibuscumque ambulantibus aut natantibus. Non enim ait tantum, Ambulant semitas maris; sed, perambulant dixit; ostendens pertinacissimum studium inania et praeterfluentia requirentium. Haec autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, et superbia, et curiositas, omnia peccata concludunt. Quae mihi videntur a Joanne apostolo enumerata, cum dicit: Nolite diligere mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi 37I Joan. II, 15, 16 . Per oculos enim maxime curiositas praevalet; reliqua vero quo pertineant, manifestum est. Et illa Dominici hominis tentatio tripartita est: per cibum, id est per concupiscentiam carnis, ubi suggeritur, Dic lapidibus istis ut pane fiant 38Matth. IV, 3 : per inanem jactantiam, ubi in monte constituto ostenduntur omnia regna hujus terrae, et promittuntur si adoraverit: per curiositatem, ubi de pinna templi admonetur ut se deorsum mittat, tentandi gratia utrum ab Angelis suscipiatur. Itaque postea quam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus, hoc de illo dicitur. Postquam complevit omnem tentationem diabolus 39Luc. IV, 13 . Propter torculariorum itaque significationem, subjecta sunt pedibus ejus non solum vina, sed etiam vinacia: non solum scilicet oves et boves, id est sanctae animae fidelium, vel in plebe, vel in ministris; sed in super et pecora voluptatis, et volucres superbiae, et pisces curiositatis: quae omnia genera peccatorum nunc bonis et sanctis mixta esse in Ecclesiis videmus. Operetur igitur in Ecclesiis suis, et a vinaciis vinum separet: nos demus operam ut vinum simus et oves aut boves; non vinacia, aut pecora campi, aut volucres coeli, aut pisces maris qui perambulant semitas maris. Non quia ista nomina isto solo modo intelligi et explicari possunt, sed pro locis; namque alibi aliud significant. Et haec regula in omni allegoria retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur quod per similitudinem dicitur; haec est enim dominica et apostolica disciplina. Repetamus ergo ultimum versum qui etiam in principio Psalmi ponitur, et laudemus Deum dicentes: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Decenter quippe post textum sermonis ad caput reditur, quo totus idem sermo referendus est.

Notes

  1. 29. Marc. III, 12
  2. 30. Matth. XIII, 47
  3. 31. Gen. VII, 8
  4. 32. Matth. VII, 13
  5. 33. Gen. IV, 8
  6. 34. Psal. XXXV, 7
  7. 35. Psal. LXXII, 9
  8. 36. Psal. XI, 5
  9. 37. I Joan. II, 15, 16
  10. 38. Matth. IV, 3
  11. 39. Luc. IV, 13