Hic ergo draco, antiquus hostis noster, ira fervidus, insidiis astutus, in mari magno est. «Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.» Jam tu illude draconi: ad hoc enim hic factus est draco. Ipse cadens peccato suo de sublimi habitatione coelorum, et ex angelo factus diabolus, accepit quemdam locum suum in hoc mari magno et spatioso. Regnum ejus quod putas, carcer ejus est. Multi enim dicunt: Quare tantam potestatem diabolus accepit, ut dominetur in isto saeculo, et tantum valeat, tantum possit? Quantum valet, aut quantum potest? Nisi permissus, nihil potest. Tu sic age, ne permittatur in te; aut si permissus fuerit ad tentandum, victus abscedat, et non possideat. Permissus est enim ad tentandos quosdam sanctos viros famulos Dei: superaverunt eum, quia de via non recesserunt, non lapsi sunt, quorum observabat calcaneum. Job ille sanctus sedebat in stercore, et currebat in via: videte quomodo observaverit caput ejus, et quemadmodum ille calcaneum ejus attendebat. Ille repellebat suggerentem, ille sperabat labentem: cepit et ejus mulierculam; subtraxit omnia quae habebat, solam dimisit adjutricem suam, non mariti consolatricem, sed potius tentatricem; cepit etiam ipsam non observantem caput ejus. Adhuc enim illa Eva erat; sed jam ille Adam non erat. Ablatis omnibus, remansit Job cum uxore, per quam tentaretur; et cum Deo, a quo regeretur. Quid illo pauperius subito factum, si domum ejus consideres? Quid illo ditius, si cor ejus cogites? Vide paupertatem domus: ablata sunt omnia. Vide divitias cordis: «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dominus dedit, Dominus abstulit:» noverat rectorem suum, et tentatorem suum; permissorem tentatoris sui noverat. Nihil sibi, inquit, diabolus tribuat; voluntatem habet nocendi, potestatem autem nisi acciperet, non haberet; quantum accepit ille potestatis, tantum ego patior: non ergo ab illo patior, sed ab eo qui potestatem dedit; contemnatur superbia tentatoris mei, sustineantur flagella patris mei. Repulsus est tentator, observatum est caput ejus, penetrare non potuit in cor. Muratam civitatem forinsecus oppugnavit, sed non expugnavit. Accessit alia tentatio: permissus est ad corpus ejus, percussit gravi vulnere a capite usque ad pedes; contabescebat putredine, scatebat vermibus, amissa domo sedebat in stercore. Ibi Eva captivata, a diabolo non ad adjutorium marito supposita, sed ad lapsum, suggerit ut blasphemetur Deus. Primo suggessit in paradiso ut contemneretur Deus, modo ut blasphemetur Deus. Valuit tunc in integrum, nunc victus est a putri: in paradiso dejecit, in stercore superatus est. Attendebat autem ille draco utrum Job lingua laberetur. Omnis enim homo in actu suo pedes habet in eo quod agit; in quo movetur, ibi tanquam ambulat. Dicebat ille multa; quanta enim dixit Job, qui legunt, noverunt: in tam multis illis verbis observabat serpens calcaneum labentis. Ille autem qui caput observabat serpentis, repulit omnem suggestionem. Respondit et mulieri, sicut dignum erat respondere mulieri: «Locuta es,» inquit, «tanquam una de insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? Et inter illa omnia quae dixit, nusquam lapsus est» 219Job II, 10 . Quod multi in illis verbis non intelligunt, et quaedam ibi sic accipiunt, quasi aliquid durum dixerit Job in Deum.