TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5.] Emendabit me justus in misericordia, et arguet me.» Videte peccatorem confessorem: emendari se vult misericorditer, potius quam laudari fallaciter. «Emendabit me justus in misericordia:» si justus est, si misericors est, quando me videt peccantem. Hoc utique quaedam membra Christi dicunt, de quibusdam membris Christi dicunt, in uno corpore dicunt. Dignatur loqui Dominus ex persona emendatoris, nec respuit personam emendati vel emendandi: omnia enim membra in illo, et ipse dicit, «Emendabit me justus.» Quis justus te emendaturus est? Caput emendat omnia membra. «Emendabit me justus in misericordia, et arguet me.» Arguet, sed in misericordia: arguet, sed non odit; et eo magis arguet, quia non odit. Et iste quare inde gratias agit? Quia, «Corripe sapientem, et amabit te» 29Prov. IX, 8 . «Emendabit me justus:» quia persequitur? Absit: hic est potius emendandus, si odio emendat. Quare ergo emendat? «In misericordia. Et arguet me:» in quo? In misericordia. «Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum.» Quid est, «Oleum peccatoris non impinguabit caput meum?» Non crescet caput meum de adulatione. Falsa laus adulatio est; falsa laus adulatoris, hoc est oleum peccatoris. Propterea et homines cum falsa laude aliquem irriserint, hoc etiam de illo dicunt: Unxi illi caput. Amate ergo argui a justo in misericordia; nolite ergo amare laudari a peccatore cum irrisione. Habetote oleum vobiscum, et non quaeretis oleum peccatoris. Sapientes enim illae virgines secum portabant oleum 30Matth. XXV, 4 : sapientes virgines secum oleum portabant, id est, conscientia illarum illis testimonium perhibebat. Oleum gloria est, fulget, nitet in superficie. Sed bona debet esse gloria, et vera gloria, ut ibi sit intus in vasis suis. Audi quid est in vasis: «Probet autem se homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero» 31Galat. VI, 4 . Quid est, In vasis suis? Audi ipsum Apostolum: «Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae» 32II Cor. I, 12 .

Notes

  1. 29. Prov. IX, 8
  2. 30. Matth. XXV, 4
  3. 31. Galat. VI, 4
  4. 32. II Cor. I, 12