[vers. 6.] Reminiscere miserationum tuarum, Domine: reminiscere operum misericordiae tuae, Domine, quia tanquam oblitum te homines putant. Et quia misericordiae tuae a saeculo sunt: et hoc reminiscere, quia misericordiae tuae a saeculo sunt. Nunquam enim sine illis fuisti, qui etiam peccantem hominem vanitati quidem, sed in spe subjecisti, et tot tantisque creaturae tuae consolationibus non deseruisti.