TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tribulatio non illa vel illa cogitanda est. Etenim unusquisque nondum transiliens, nondum putat esse tribulationem, nisi quae acciderit huic vitae ex aliquo tristi tempore: at vero ille transiliens, totam vitam istam tribulationem suam reputat. Sic enim amat patriam supernam, ut terrena peregrinatio ipsa sit maxima tribulatio. Quomodo enim non sit tribulatio vita ista, rogo vos? quomodo non sit tribulatio, quae dicta est tota tentatio? Habes scriptum in libro Job: Numquid non tentatio est vita humana super terram (Id. VI, 1 ? Numquid dixit: Tentatur vita humana super terram? Ipsa vita tentatio est: si ergo tentatio, utique tribulatio. In hac igitur tribulatione, hoc est in hac vita, Deum exquisivit iste transiliens. Quomodo? Manibus, inquit, meis. Quid est, manibus meis? Operibus meis. Non enim aliquid corporeum quaerebat, ut contrectando inveniret quod perdiderat; ut manibus quaereret nummum, aurum, argentum, vestem, quidquid tale est quod manibus teneri possit. Quanquam et ipse Dominus noster Jesus Christus voluit se manibus inquiri, quando dubitanti discipulo cicatrices ostendit. Sed numquid cum ille exclamasset tangens cicatrices vulnerum ejus, Dominus meus et Deus meus! nonne audivit: Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt 8Joan. XX, 27-29 ? Si ergo ille manibus quaerens Christum, hoc audire meruit, ut opprobrium ei fuerit ita quaesisse; nos qui beati dicti sumus qui non vidimus et credimus, quid ergo, ad nos non pertinet manibus quaerere? Pertinet, sicut dixi, operibus quaerere. Quando hoc? Nocte. Quid est, nocte? In hoc saeculo. Nox enim est antequam effulgeat dies in adventu clarificato Domini nostri Jesu Christi. Nam vultis videre quia nox est? Nisi lucernam hic haberemus, in tenebris permaneremus. Petrus enim dicit: Et nos habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 9II Petr. I, 19 . Venturus est ergo dies post istam noctem; interim in hac nocte lucerna non desit. Et hoc est fortasse quod nunc facimus: has Litteras exponendo, lucernam inferimus, ut in hac nocte gaudeamus. Quae quidem debet accensa esse semper in domibus vestris. Talibus enim dicitur: Spiritum nolite exstinguere 10I Thess. V, 19 . Et tanquam exponens quid diceret, secutus ait, Prophetiam nolite spernere: id est, lucerna in vobis semper luceat. Et haec quidem lux in comparatione cujusdam ineffabilis diei nox dicitur. Nam ipsa vita fidelium in comparatione vitae infidelium dies est. Quomodo autem sit nox, jam diximus, et ostendimus Petri apostoli testimonio: qui quidem etiam et lucernam nominavit, et de ipsa lucerna nos admonuit ut intendamus ei, id est prophetico sermoni, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Quomodo autem jam vita fidelium dies sit in comparatione vitae impiorum, Paulus ostendit: Abjiciamus, inquit, opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus 11Rom. XIII, 12 . Ergo honeste viventes, in comparatione vitae impiorum, in die sumus. Sed iste dies vitae fidelium non sufficit huic Idithun; transilire vult et istum diem, donec veniat ad illum diem, ubi noctis tentationem nullam omnino formidet. Hic enim quamvis dies sit vita fidelium, tentatio est vita humana super terram 12Job VII, 1 . Nox, et dies: dies in comparatione infidelium; nox in comparatione Angelorum. Habent enim diem Angeli quem nos nondum habemus: jam nos habemus quem non habent infideles; sed nondum habent fideles quem Angeli habent: tunc autem habebunt, cum erunt aequales Angelis Dei; quod illis in resurrectione promissum est 13Matth. XXII, 30. In hac ergo jam die, et adhuc nocte; nocte in comparatione futuri diei quem desideramus, die in comparatione praeteritae noctis cui renuntiavimus: in hac ergo, inquam, nocte Deum requiramus manibus nostris. Non cessent opera; quaeramus Deum, non sit inane desiderium. Si in via sumus, sumptus erogemus, ut pervenire possimus: manibus quaeramus Deum. Etsi nocte quaerimus quem manibus quaerimus, non decipimur quia « coram ipso » quaerimus. Quid est « coram ipso? Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioqui non habebitis mercedem apud Patrem vestrum. Cum ergo facis eleemosynam, » ait, manus illae sunt quaerentes Deum, « noli tubicinare ante te, sicut hypocritae faciunt: sed sit eleemosyna tua in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi » 14Matth. VI, 1, 2, 4. Ergo, « Manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus. »

Notes

  1. 8. Joan. XX, 27-29
  2. 9. II Petr. I, 19
  3. 10. I Thess. V, 19
  4. 11. Rom. XIII, 12
  5. 12. Job VII, 1
  6. 13. Matth. XXII, 30
  7. 14. Matth. VI, 1, 2, 4