TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid dicit in alio psalmo? Haec fecisti: numeratis quibusdam peccatis. Haec, inquit, fecisti, et tacui. Quid est, tacui? Nunquam tacet praecepto, sed interim tacet supplicio; quiescit a vindicta, non profert in damnatum sententiam. Sed hoc ille dicit: Feci illa et illa, et non vindicavit Deus; ecce sanus sum, nihil mali contigit mihi. Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia tu iniquus es, et me iniquum putasti; tanquam approbatorem facinorum tuorum, non adversatorem, non ultorem. Et quid postea tibi dicit? Arguam te, et constituam te ante faciem tuam 26Psal. XLIX, 21 . Quid est hoc? Quia modo peccando post terga te ponis, non te vides, non te inspicis; ego te ponam ante te, et faciam tibi supplicium de te. Sic et hic. Ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Attendite. Multi autem loquuntur istam iniquitatem; sed non audent palam, ne blasphemi exhorreantur ab hominibus piis: in corde suo ista rodunt, intus tali nefario cibo pascuntur; delectat eos loqui adversus Deum, et si non erumpunt lingua, corde non tacent. Unde in alio psalmo dicitur: Dixit stultus in corde suo, Non est Deus 27Psal. XIII, 1 . Dixit stultus; sed homines timuit: noluit dicere ubi audirent homines; et ibi dixit, ubi audiret ipse de quo dixit. Propterea et hic in isto psalmo, charissimi, intendite, quoniam hoc quod dixit, Nolite loqui adversus Deum iniquitatem, vidit multos hoc in corde agere, et adjunxit: Quoniam neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus judex est. Iniquitatum tuarum judex Deus est. Si Deus est, ubique praesens est. Quo te auferes ab oculis Dei, ut in parte aliqua loquaris quod ille non audiat? Si ab oriente judicat Deus, secede in occidentem, et dic quidquid vis adversus Deum; si ab occidente, vade in orientem, et ibi loquere; si a desertis montium judicat, vade in medium populorum, ubi tibi submurmures. De nullo loco judicat, qui ubique secretus est, ubique publicus; quem nulli licet ut est cognoscere, et quem nemo permittitur ignorare. Vide quid agas. Loqueris adversus Deum iniquitatem. Spiritus Domini replevit orbem terrarum (alia Scriptura dicit hoc); et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis: propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere 28Sap. I, 7 et 8 . Noli ergo cogitare Deum in locis; ille tecum est talis, qualis fueris. Quid est talis, qualis fueris? Bonus, si bonus fueris; et malus tibi videbitur, si malus fueris: sed opitulator si bonus fueris; ultor si malus fueris. Ibi habes judicem in secreto tuo. Volens facere aliquid mali, de publico recipis te in domum tuam, ubi nemo inimicorum videat; de locis domus tuae promptis et in faciem constitutis, removes te in cubiculum; times et in cubiculo aliunde conscium, secedis in cor tuum, ibi meditaris: ille corde tuo interior est. Quocumque ergo fugeris, ibi est. Teipsum quo fugies? Nonne quocumque fugeris, te sequeris? Quando autem et teipso interior est, non est quo fugias a Deo irato, nisi ad Deum placatum: prorsus non est quo fugias. Vis fugere ab ipso? Fuge ad ipsum. Ergo ne loquamini adversus Deum iniquitatem, nec illic ubi loquimini. Iniquitatem, inquit, meditatus est in cubili suo 29Psal. XXXV, 5 . Quid meditatus est in cubili suo? Cubile cor ejus, dicens: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Sed supra dixit. Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini 30Psal. IV, 6, 5 . Quot habes ibi punctiones facinorum, tot habe illic compunctiones confessionum. Ubi ergo loqueris adversus Deum iniquitatem, ibi te judicat: non judicium differt, sed poenam. Jam judicat, jam novit, jam videt: poena restat; cum fuerit praesentata, habebis et poenam, cum apparuerit facies illius hominis qui hic irrisus est, qui judicatus, qui crucifixus, qui sub judice stetit; cum apparuerit judicans in praesentia sua, tunc habebis poenam, si te non correxeris. Quid ergo modo faciemus? Praeveniamus faciem ejus, ἐν ἐξομολογήσει 31Psal. XCIV, 2. Praeveni in confessione: veniet mitis quem feceras iratum. Neque a desertis montium; quoniam Deus judex est: non ab oriente, non ab occidente, non a desertis montium. Quare? Quoniam Deus judex est. Si in aliquo loco esset, non esset Deus: quia vero Deus judex est, non homo, noli illum exspectare de locis. Locus ejus tu eris, si bonus, si confessus invocaveris eum.

Notes

  1. 26. Psal. XLIX, 21
  2. 27. Psal. XIII, 1
  3. 28. Sap. I, 7 et 8
  4. 29. Psal. XXXV, 5
  5. 30. Psal. IV, 6, 5
  6. 31. Psal. XCIV, 2