TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8, 9.] Omnia, inquit, subjecisti sub pedibus ejus. Nihil excipit, cum dicit omnia. Et ne aliter liceret intelligi, sic Apostolus credi jubet, cum dicit, excepto eo qui ei subjecit omnia 23Id. XV, 27 ; et hoc ipso hujus psalmi testimonio utitur ad Hebraeos 24Hebr. II, 8, cum ita vult omnia intelligi esse subjecta Domino nostro Jesu Christo, ut nihil exceptum sit. Nec tamen quasi aliquid magnum videtur adjungere, cum dicit: Oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Videtur enim relictis coelestibus Virtutibus et Potestatibus et omnibus exercitibus Angelorum, relictis etiam ipsis hominibus, tantum ei pecora subjecisse; nisi oves et boves intelligamus animas sanctas, vel innocentiae fructum dantes, vel etiam operantes ut terra fructificet, id est, ut terreni homines ad spiritualem ubertatem regenerentur. Has ergo animas sanctas, non hominum tantum, sed etiam omnium Angelorum oportet accipere, si volumus hinc intelligere omnia esse subjecta Domino nostro Jesu Christo; nulla enim creatura subjecta non erit, cui primates, ut ita dicam, spiritus subjiciuntur. Sed unde probabimus oves posse accipi etiam sublimiter beatos, non homines, sed angelicae creaturae spiritus? An ex eo quod Dominus dicit reliquisse se nonaginta novem oves in montibus, id est in sublimioribus locis, et descendisse propter unam 25Matth. XVIII, 12 Si enim unam ovem lapsam humanam animam accipiamus in Adam, quia etiam Eva de illius latere facta est 26Gen. II. 22, quorum omnium spiritualiter tractandorum et considerandorum nunc tempus non est, restat ut nonaginta novem relictae in montibus, non humani, sed angelici spiritus intelligantur. Nam de bobus facilis expeditio est hujus sententiae; quoniam ipsi homines non ob aliud boves dicti sunt, nisi quod evangelizando verbum Dei Angelos imitantur, ubi dictum est: Bovi trituranti os non infrenabis 27Deut. XXV, 4 . Quanto igitur facilius ipsos Angelos nuntios veritatis, boves accipimus; quando Evangelistae participatione nominis eorum, boves vocati sunt 28I Cor. IX, 9; I Tim. V, 18 Subjecisti ergo, inquit, oves et boves universas, id est, omnem sanctam spiritualem creaturam: in qua etiam sanctorum hominum accipimus qui sunt in Ecclesia, in illis videlicet torcularibus quae sub alia similitudine lunae ac stellarum insinuata sunt.

Notes

  1. 23. Id. XV, 27
  2. 24. Hebr. II, 8
  3. 25. Matth. XVIII, 12
  4. 26. Gen. II. 22
  5. 27. Deut. XXV, 4
  6. 28. I Cor. IX, 9; I Tim. V, 18